Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.9.1 | Cic. Fam. 4.9.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.9.4 |
4.9.1
at
tibi ipsi dicendum erit aliquid , quod non sentias , aut faciendum , quod non probes . primum tempori cedere , id est necessitati parere , semper . sapientis est habitum ; deinde non habet , ut nunc quidem est , id viti res . dicere fortasse quae sentias non licet , tacere plane licet . omnia enim delata ad unum sunt ; is utitur consilio ne suorum quidem , sed suo . quod non multo secus fieret , si is rem publicam teneret , quem secuti sumus . an , qui in bello , cum omnium nostrum coniunctum esset periculum , suo et certorum
hominum minime prudentium consilio uteretur , eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse , quam incertis in rebus fuisset ? et , qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit , nunc
omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse ?
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.9.1 | Cic. Fam. 4.9.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.9.4 |